- VIOLARE
- VIOLAREproprie rerum religiosarum maculatarum. Statius, l. 5. Theb. v. 750.Ne sletu violare sacrum, nec plangite Divos.Hinc de virginitate, notante Varrone, de L. L. l. 5. ad quam alludendo, usum rei adulteratum velut indigitans, idem Poeta aurum violare cibis dixit, l. 1. Theb. v. 150. ad quem locum vide Animadv. Barthii. Sic Iuvenalis, Sat. 11. v. 116.Hanc rebus Latiis curam praestare solebatFictilis, et nullô violatus Iuppiter aurô.Idem Sat. 3. v. 20.— viridi si margine clauderet undasHerba, nec ingenuum violarent marmora tophum etc.Vide etiam Barthium ad Ceirim. Inde Pictoribus usurpatum, pro tingere, variate. Virg. l. 12. Aen. v. 67.Indum purpureô veluti violaverit ostrôSi quis ebur ————Pro quo Claudianus, l. 1. de Raptu, v. 274.— non sic decus ardet eburnum,Lydia Sidoniô quod femina tinxerit ostrô.Homerô auctore, qui verbô μιαίνειν in eadem re utitur, Iliad. δ. quod corrumpere Papinius Statius reddit l. 1. Achilleid. v. 308.———— Vel ebur corrumpitur ostrô.Vide Franc. Iunium, de Pictura, p. 261. Ex vi autem verbo originem esse notum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.